- PILOSUS Comes
- PILOSUS Comesapud Guil. Britonem Philippidos, l. 10. ubi de praelio Bovinensi, v. 407.Et Comitem, quem Teutonici dixêre Pilosum:Apud Germanos, idem est cum Comite Silvarum seu Silvestri. De quo eodem Chronicon Flandriae, c. 15. et un Comted' Alemaigne, qu'on appelloit le Comte Pelu. Quô locô Sauvagius, contra MSS. fidem restituit, ex Meiero, Le Comte Palatin du Rhin, ut et c. 21. ubi inter Electores Saeculares Imperatorum primus post Ecclesiasticos, le Pelu du Rhin, i. e. Pilosus Rheni, recensetur, quem Comitem Palatinum Rheni esse constat. Casparus Barthius ad Britonis d. l. Raugraffen, ait, non Rauchgrafsen intelligimus, asperarum regionum Dominum, non ipsum birsutum, aut pilis obsitum. Vide quoque Comes Hirsutus supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.